iampolsk: (Default)
Gentilis: Estne deus veritas?

Christianus: Non, sed omnem praevenit veritatem.

Gentilis: Est aliud a veritate?

Christianus: Non. Quoniam alteritas ei convenire nequit. Sed est ante omne id, quod veritas per nos concipitur et nominatur, in infinitum excellenter.

Gentilis: Nonne nominatis deum deum?

Christianus: Nominamus.

Gentilis: Vel verum dicitis vel falsum?

Christianus: Neque alterum neque ambo. Non enim dicimus verum, quod hoc sit nomen eius nec dicimus falsum, quia hoc non est falsum quod sit nomen eius. Neque dicimus verum et falsum, cum eius simplicitas omnia tam nominabilia quam non-nominabilia antecedat.

Gentilis: Cur nominatis ipsum deum, cuius nomen ignoratis?


Christianus: Deus dicitur a theoro, id est video. Nam ipse deus est in nostra regione ut visus in regione coloris. Color enim non aliter attingitur quam visu, et ad hoc, ut omnem colorem libere attingere possit, centrum visus sine colore est. In regione igitur coloris non reperitur visus, quia sine colore est. Unde secundum regionem coloris potius visus est nihil quam aliquid. Nam regio coloris extra suam regionem non attingit esse, sed affirmat omne quod est in sua regione esse. Ibi non reperit visum. Visus igitur sine colore existens innominabilis est in regione coloris, cum nullum nomen coloris sibi respondeat. Visus autem omni colori nomen dedit per discretionem. Unde a visu dependet omnis nominatio in regione coloris, sed eius nomen, a quo omne nomen, potius nihil esse quam aliquid deprehenditur. Eo igitur deus se habet ad omnia sicut visus ad visibilia.

(Бог в нашей области - как видение в области цвета. В самом деле, цвет нельзя уловить иначе как видением, а для того, чтобы оно могло свободно улавливать всякий цвет, центр видения бесцветен. В области цвета поэтому не найти видения, раз оно бесцветно. Если судить по области цвета, видение - скорее ничто, чем нечто; ведь область цвета вне своей области не постигает никакого бытия, утверждая, что все существующее существует в его области, где видения не находит. Видение, существуя вне цвета, в области цвета поэтому неименуемо, поскольку никакое наименование цвета ему не соответствует; но как раз видение благодаря своей различительной силе дало имя всякому цвету. От видения зависит всякое наименование в области цвета, но имя самого видения, от которого всякое имя, оказывается скорее никаким, чем каким-то. Вот, бог относится ко всему, как видение к видимым вещам.)

Profile

iampolsk: (Default)
iampolsk

April 2026

S M T W T F S
   1234
5 67891011
12131415161718
19202122232425
2627282930  

Syndicate

RSS Atom

Most Popular Tags

Style Credit

Expand Cut Tags

No cut tags
Page generated Apr. 10th, 2026 03:58 pm
Powered by Dreamwidth Studios